monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > uwbM.p.th.f.68.223 > sectio 23 > sectio 54 > bnf11947.236 r > csg48.205 > 18 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 41 > bsbClm6224.235 > sectio 11 > Petrus Blesensis, Epistulae, 86 > sectio 5 > Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10 > bnf11947.242 v > sectio 16 > sectio 98 > csg46.317 > sectio 3 > csg51.135 > sectio 107 > hlw17.261 > bnf17349.171 > bnfNAL1585.47 > sectio 39 > sectio 10 > csg48.248 > 11 > sectio 7 > sectio 39 > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 56
Ego autem pro vobis et ad gloriam vestram mori, et a morte resurgere volo. Et sic populum meum ab inferno liberabo; ut deinceps mecum in regno meo gloriose vivatis, quod ille fallax prius se fecisse simulavit. Et deinde dilectis suis dicit: ut eum gladio percutiant, atque in mundum sindonem usque ad diem resurrectionis suae involvant, illis ita deceptis quod putant se illum occidere, et praecepta eius hoc modo perficere, postea se resurgere simulans dirae maledictionis scripturam velut salvationem animarum profert; quam pro signo hominibus tradens, iubet ut ipsum adorent.